- CONSENTES
- CONSENTESDii dicti sunt, quasi in eo quod gerendum est, Consentientes. A' Cicerone aliô nomine Dii maiorum gentium dicti. Cur autem Diis hisce a Consentiendo nomen inditum sit, docet hic locus Martiani Capellae, l. 1. Ac. mox Iovis scribae praecipitur pro suo ordine, ac ratis modis, caelicolas advocare, praecipueque Senatores Deorum; quorumque nomina, quomam publicari secretum caeleste non pertulit, ex eo quod omnia pariter repromittunt, nomen eis ex consentione perfecit. Aliis magis placet, sic vocari, quais Consulentes, quando eos Capella Iovis Senatores, Arnobius vero, l. 3. Consiliarios Iovis vocat. Est et tertia Etymologia: Nam doctiss. Iunius, ab antiquo verbo Conso, consis deducit, quod idem est ac συμβουλεύειν. Inde igitur Consentes, ut et Deus Consus. Nic. Lloydius. Locus Arnobii integer sic habet: Varro, qui sunt introrsus atque in intimis penetralibus caeli, Deos esse censet, quos loquimur, nec eorum numerum, nec nomina sciri. Hos Consentes et Complices Etrusei aiunt et nominant, quod una oriantur et occidant una; sex mares et totidem feminas nominibus ignotis, et miserationis parcissimae: sed eos summi Iovis consiliarios ac principes existimari. Ubi quod Indigetes Samothracios paulo post commemorat, eosdem verbis citatis quoque desiguatos, arbitratur, G. Stewechius. Certe Indigetes Deos fuisse, quorum nomina vulgari non licebat, ex Festo discimus. Et Glossarium vetus Indigetes interpretatur, Η῾μίθεοι, Κουρῆτες. Idem de nominibus Consentum ignotis, firmat Martianus Capella, de Nupttis Philologiae, l. 3. At Arnobio horum erant numero XII. sex mares et sex feminae, et Varroni de Re R. l. 1. eorum imagines auratae totidem apud forum olim Romae steterunt. Euniusque illorum et nomina hôc distichô complexus est:Iuno, Vesta, Minerva, Ceres, Diana, Venus, Mars,Mercurius, Iovis, Neptunus, Vulcanus, Apollo.Quae quomodo concilianda sint, viderit ipsa Antiquitas, modo in hanc, modo in illam partem, aginatorum instar, inclinans, et alia ac alia de rebus iisdem dicere ac fabulam e fabula serere solita. Interim enumeratos iam XII. Deos Deasque, in Calendario Rustico Rom. quod ad Palatium novum Farnesianum quadrato in marmore Roma repraesentat, singulos menses anni, ut Tutelares, esse sortitos legimus. Et quidem, Iunoni Ianuarius, Neptuno Februarius, Mattius Minervae; Veneri Aprilis, Apollini Maius, Iunius Mercurio; Iovi Iulius, Cereri Augustus, September vulcano; Marti October, Dianae November, December Vestae, ibi ad cripti. Porro Aedes Deûm Consentûm, memoratur Varroni, de L. L. l. 7. Et Consentia sacra, Festo, quae ex multorum consensu sunt statuta. Quô locô Ios. Scaliger, Gentilium fuisse inter se Consentia sacra, et Consentes Deos, ut Corneliorum, Valeriorum etc. adnotat. Vetus Inscr.I. O. MCETERISQ.DIS CONSENTIBUS.M. OPELLIUS.ADIUTOR.II. VIR. COL.I. O. M.DIS. DEABUSQ.PUB.CONSENTIBUS.V. M. S.apud G. Elmenhorst, ad Arnobium, d. l. etc. His alios addebant octo, qui cum iis Selecti appellabantur, vide infra in hac voce, ut et voce Synedri. Apud Athenienses quoque in praecipuo honore erant XII. Dii. Iuppiter, Bacchus, Hercules, Apollo, Mars, Pan, Diana, Isis, seu Ceres, Sais, seu Minerva, Latona etc. quorum cultum ab Aegyptiis illos accepisse Herodot. in Terpsichore contendit. Sed contradicit Plut. περὶ Η῾ροδότου κακοηθείας, ubi Orpheum Thracem ςθρηςκείας Graecanicae auctorem facit. Interium XII. Deos eximie ab Atheniensibus cultos certum est, quos et imaginibus in Ceramico et Altari, cui nomen Βωμὸς τῶ δώδεκα ςθεῶν, Altare duodecim Deorum, honorârunt: in quo cum paulo ante Siculum bellum lapide quidam se ipsum mutilâsset, sinistrum omem habitum est. Per eosdem iurare soliti sunt, μὰ τοὺς δώδεκα ςθεοὺς, vide Aristophanem, Equit. His postea alii additi sunt, Dii Ascriptitii dicti. Vide Pausan. Atticis, Plut. in Nicia, Franc. Rossaeum, Archaeolog. Atticae l. 2. c. 1. etc. Certe iis Alexandrum M. τριςκαιδέκατον, decimum tertium, ab Atheniensibus additum esse, legas apud Aelian. Var. l. 5. c. 12. qua de re vide Salmas. ad Lamprid. in Alexandro Severo, c. 63. infra etiam aliquid, voce Duodecim. In astris Δωδεκατηγμόρια pro Diis consiliatiis τῶ μεγάλων φωςήρων, Solis et Lunae, fuisse habita, dicemus infra ubi de Planetis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.